CXXXIII. 1325, Dezember 7. Friedeberg. Urkunde dessalben Inhalts, wie No. CXXXII. mit besonderer Hervorhebung des Nyedeke benannten Waldes. In nomine domini amen. Nos Johannes dictus Wstehub cupientes peccata nostra redimere operibus pietatis, ad dei omnipotentis gloriam et honorem ac laudem beate Marie virginis gloriose, nec non ob nostrum ac coniugis nostre et omnium liberorum nostrorum progenitorumque remedium salutare, damus et conferimus nomine testamenti monasterio sancte Marie in Camenz et fratribus deo famulantibus iugiter in ibidem de consensu unanimi uxoris nostre Elyzabeth ac filiorum nostrorum Johannis videlicet et Henirici villam nostram Slabotendorph nuncupatam cum suis agris, silvis, rubetis et specialiter Nyedeke, pratis, pascuis, aquis, piscacionibus, venacionibus ac aliis pertinenciis universis secundum, quod dicta villa nunc pro tempore dinoscitur ac olim fuit in suis greniciis situata ad capellam quondam a fratre nostro Henirico inceptam plenius consumandam. Hec omnia et singula, sicut superius sunt expressa, cum omni iure ac dominio, prout ipsa pacifice tenuimus multis annis, cum omnibus eciam utilitatibus, que nunc sunt et ex inde poterunt in posterum provenire, iure hereditario in perpetuum possidenda, dictis fratribus in Kamenz damus animo liberali, ut ipsi nostri sunt memores in suis oracionibus apud deum. In cuius rei testimonium et robur perpetue firmitatis presentes ipsis dedimus nostri sigilli appensione munitas. Actum et datum in Vrideberk anno domini M°. CCC°. XX°. quinto in crastino beati Nicolai confessoris presentibus hiis testibus: domino Nicolao capellano nostro et confessore de Scoransdorph, Henrico, Alberto et Gunthero patruelibus nostris, Thilone Scriptore et fratre suo Syffrido, Hermanno dicto Myssener et aliis multis. Or. Perg. Mit dem Siegel des Ausstellers am Pergamentstreifen (cfr. No. CXXXII.). Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.
Zamknij dokument |